Liber Leviticus*

Caput 27: Versus 23

Supputabit sacerdos.Recte sacerdos cum eo qui fratrem ad poenitentiam monuit, veram redemptionem supputat, qualiter scilicet poenitere debeat. Ille enim districte ejus actionem et conversationem novit, qui correxit: hic autem ut sacerdos perfectam redemptionem.Juxta annorum numerum.Ex his scilicet quae de poenitentia praedicat Scriptura: ipsa enim aestimatio est jubilaei vel remissionis.Et dabit ille qui voverat eum Domino.Non dicit dabunt, sed dabit. Etsi enim communi consilio sacerdotis et ejus qui ad poenitentiam monuit, aestimationis definitio datur, ille tamen offeret eum qui ad poenitendum excitavit: huic enim obediet, qui et ipse poenitenti obligatur, ut quod coepit perficiat.
(* Traductions européennes)